Introduction

This blog contains regular postings relating to the Traditional Latin Liturgy of the Roman Catholic Church. It includes regular commentary on the saints days and the liturgical cycle, with brief background and extracts from the liturgy both in Latin and English. Much of the material has been extracted from the 'St Andrew's Daily Missal', Dom Gueranger's 'Liturgical Year', or similar sources.

Related website: http://www.liturgialatina.org/





Tuesday, 6 December 2022

Avancini: Vita et Doctrina Jesu Christi - Adventus I.

VITA ET DOCTRINA JESU CHRISTI

EX QUATUOR EVANGELISTIS COLLECTA, ET IN MEDITATIONUM MATERIAM, AD SINGULOS TOTIUS ANNI DIES DISTRIBUTA.


DOMINICA I. ADVENTUS.

De aeterna Verbi Generatione.

I. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. (Joan. 1.) Considera Filium Dei in se esse Verbum Patris, consubstantialem ejus imaginem, in qua omnes absolute perfectiones relucent, aeternitas, immensitas, etc. quae Filio a Patre communicantur: ideoque procedere per intellectionem, qua Pater seipsum, et secum connexa intelligit. Crede hoc firma fide, adora, lauda, magnifica, gratulare, ama, etc. Sed et tu ad imaginem Dei creatus es; quam nobilis! at nunc, quam dissimilis prototypo! Fatere, confundere, dole, de restauranda imagine cogita. Ut producta est prima, sic restauretur secunda Dei imago, per Dei cognitionem, et saepius exercitos fidei actus, quorum defectu potissimum labimur.

II. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, (Ibid.) Considera, Verbi Dei potentia omnia ex nihilo condita esse, et conservari, sine hac in nihilum deficere, Agnosce viva fide te, et omnia ita a Deo pendere. Magnifica, et lauda potentiam ejus: invita creaturas; vicissim te ab iisdem invitare crede. Mirare tot possibiles creaturas, in suo nihilo relictas, te tam miserum peccatorem extractum. Agnosce quanta potueris cum eo, quam pauca praetiteris. Humilia te, quod nihil possis sine eo. Apprehende manu tua omnipotentem ejus manum, cum qua sola omnia potes: et erige te ad magnanimitatem in arduis ac difficilibus.

III. Quod factum est, in ipso vita erat, (Ibid.) Regredere a creaturis ad Deum. Cogita creata omnia eminentiore modo in Deo esse, habere in Deo quoddam esse Divinum et vivum. Eras ergo et tu in Verbo, et eras vita, At vivisne etiamnum in te ipso vitam Divinam? Quid respondent operationes tua, ex quibus vita colligitur? Invenies pro quo gratias agas, de quo Deum laudes, quod ames, de quo doleas, te confundast deprimas, quo ad fiduciam erigaris.

FERIA II.

De creatione et fine hominis.

I. Creavit Deus hominem ad imaginem (et similitudinem) suam. (Gen. 1.) Agnosce Creatorem tuum, ejus aeternitatem in essentia, omnipotentiam in creatione, bonitatem in sui communicatione, sapientiam in gubernatione, etc. Lauda et glorifica factorem tuum: hic est, qui te extraxit ex nihilo, totus ergo es ejus. At quoties te Domino tuo subtraxisti! Assurge. redi in possessionem ejus, dolendo, amando, resignando, ait S. Leo. Imaginem sui tibi indidit per creationem: gratias age. Sed tibi reliquit, ut secundum ejus imaginem fias, ait S. Basil. Confer te cum prototypo; adverte quantum tibi desit, ut ei similis evadas; propone id urgere, quo maxime deficis; pete gratiam, etc.

II. Formavit ... Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, (Gen. 2.) Anima nobili addidit Deus corpus de limo terrae, ne ex nobilitate nimium superbias, ex vilitate nimium dejiciaris. Si tam nobilis, cur ad indigna declinas? Si tam vilis, cur mancipium es corporis tui? Resipisce: corpus tuum cura, non fove: necessitate metire obsequia quae illi impendis, non voluptate. Adjice te per humilitatem sponte, antequam per necessitatem abjiciaris in pulverem, etc.

III. Dominum Deum tuam adorabis, et illi soli servies, (Matth. 4.) Hic est finis tuus ad quem creatus es. Agnosce Dominum, agnosce Deum, agnosce tuum, et hinc titulos, quibus ei et adorationem, et servitutem debes, per omnes tibi concessas corporis et animi facultates. Quamcunque enim a Deo accepisti, ea Deo obstricta est. Reflecte te, quam parum hanc veritatem agnoveris; unde et tuis facultatibus abusus es. Dole, detestare, propone, etc. Respice aliorem finem, ad quem Deo serviendo tendis; Lauda Deum , qui seipsum tibi in praemium proponit , gratias age, desidera, pete gratiam, etc,

FERIA III.

De mediis ad eum finem eonsequendum.

I. In principio creavit Deus coelum et terram, (Gen. 1.) Quanta rerum series, quae tibi servit! Aliae sunt naturales, ut coelum, elementa omnia, et omnes eorum perfectiones, homines, artes, scientiae, virtutes. Aliae supernaturales, ut Christus Mediator, ejus merita, Sacramenta, Gratia, Angeli, Sancti, sacra Scriptura, instructiones, status Religiosus, etc. Admirare quod tanta fecerit tibi ingrato et rebelli. Lauda Deum in omnibus operibus suis, agnosce ejus in te amorem. Cogita quanta tibi in coelo praeparet, qui tantis te exulem donat.

II. Omnia subjecisti sub pedibus ejus. (Psal. 8.) Considera modum et affectum, quo tibi Deus haec media dedit: amorem, quo gaudet tibi benefacere; liberalitatem, qua haec ultra necessitatem, ad jucunditatem suppeditat; providentiam, qua suis omnia temporibus disponit; sapientiam, qua mala, quae tu obesse crederes, ipse in utilitatem convertit; patientiam, qua manum suam non retrahit ab ingrato. Admirare haec, praedica, extolle: gratias age, indignum te reputa. Disce a Creatore tuo esse in eumdem liberalis, et in ejus servitio constans. Sed non hoc egisti hactenus; ingratus fuisti. Dole, propone, pete gratiam.

III. Invisibilia ipsius a creatura mundi, per ea qua facta sunt intellecta, conspiciuntur. (Rom. 1.) Considera finem horum mediorum esse, ut te ad finem tuae creationis prosequendum juvent. Juvant ergo corpus: nutriendo, vestiendo, medicando, recreando, etc, animam: homines, instruendo; scientiae, illuminando et perficiendo intellectum; virtutes, adornando naturaliter voluntatem. Juvant denique supernaturaliter ad cognoscendam Divinam omnipotentiam, sapientiam, providentiam, bonitatem, et magnificum de Deo sensum excitandum. Confundere, quod his mediis tam segniter hactenus sis usus. Time hos in ultimo judicio tui accusatores et testes. Gratias age. Opta ea ob segnitiem tuam non subtrahi. Spera ea Dei bonitate, sponde iis uti ad eam intentionem, qua tibi dantur.

FERIA IV.

De bono usu creaturarum, et de indifferentia circa eas.

I. Vidit Deus cuncta qua fecerat, et erant. valde bona, (Gen. 1.) Omnia a prima sui creatione erant tam bona media, ut spectato hujus universi ordine meliora esse non potuerint ad tuum finem. Bona est ergo sanitas, infirmitas, honor, contemptus, divitiae, paupertas, afflictio, solatium, etc.; sed horum usus arbitrio tuo relictus est. Quomodo usus es hactenus? ad vanitatem, ad sensum, ad ruinam tuam. Injuriam fecisti Deo, qui creaturas ad malum detorsisti; creaturis, quod eis abusus ad errores et peccata; tibi, quod per eas iveris in perditionem. Errasti? ergo confundere, dole, deprecare, revertere: concipe fiduciam in Deum, implora auxilium, etc.

II. Beatus vir, cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas. (Psal. 39.) Considera modum practicum quo bene utaris creaturis. Hic vero est: 1. ut eas non universim tantum sed in particulari ad Deum referas, non ad vanitates; 2. ut attendas in quo, aut quomodo hoc opus tibi ad finem ultimum prodesse, aut obesse possit; 3. ut attendas ad affectum, et desiderium tuum circa hoc opus: an Deum illo quaeras, an te ipsum, an vanitatem, an insanias mundi falsas. Reflecte te ad
praeterita: statue de futuris; quia omnino necessarium est, ut creaturis solum ad ultimum finem tuum utaris, neque secus licet. Et hanc veritatem serio cordi imprime.

III. Ne declines ad dexteram, neque ad sinistram. (Prov. 4.) Affectu non magis in sanitatem, divitias, et honores feraris, quàm in morbos, paupertatem et contemptum, quia aeque haec, atque illa ad finem conducunt, ut Deum cognoscas, laudes, ames, etc. Statue te in equilibrio: quidquid eveniat, aeque ad Deum dirige. Hic ergo expugnandus est inordinatus tui ipsius, et rerum creatarum amor. Hic enim est laqueus, quo te saepius captum fuisse doleas; confundaris, horreas super te judicium Dei. Hinc contemnes blanda, si obsint; amabis etiam ardua, si prosint: propones, petes gratiam.

FERIA V.

De hominis lapsu.

I. Homo, cum in honore esset, non intellexit: comparatus est jumentis, etc, (Psal. 48.) Primos parentes nostros, propter unicum inobedientiae pcccatum paradiso ejectos esse, veritas fidei est. Expende 1. in quo honore fuerit homo, in gratia conditus, expers internarum rebellionum, morborum ac aerumnarum, in loco deliciarum collocatus. Agnosce, lauda Dei liberalitatem. Expende 2. hominis ingratitudinem, qui vetiti pomi esum precepto tam rigoroso antehabuit. Confer cum tua ingratitudine, hanc detestare. 5. Qua poena secuta: omnes aerumnae corporis, morbi, passionum rebellio, caecitas intellectus, voluntatis depravatio, etc. Agnosce gravitatem peccati, abhorre, detestare.

II. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. (Psal. 15.) Considera unum peccatum in omnes transiisse, omnes grati spoliatos, originali macula (excepta B. Virgine) infectos, factos filios irae, ct inimicos Dei. Et quid hoc? quam grave est spoliari gratia! esse odibilem Deo! etc. Quae latebra tegant peccatorem a facie irae Dei? Abhorre a peccato, quod in omnes tuas actiones transit, et vita eis moralem, animae spiritualem adimit.

III. Stipendia peccati mors (Rom. 6.) et temporalis, et aeterna. Per peccatum enim mors ingressa est in mundum; per peccatum infernus est fabricatus. Vixisses felix semper et aeternum beatus, si non peccasses: quia peccasti, morieris utraque morte. Expende mala primae, sed transitora; mala secunda, sed aeterna, Agnosce hinc gravitatem peccati: exhorresce, dole, detestare, pete veniam, etc.

FERIA VI.

De decreto et motivo reparandi hominem.

I. Nolo mortem impii per peccatum facti illi mortis aeternae, sed ut convertatur impius a via sua. (Ezech.33.) O miserabilis casus a tanta sublimitate ad tam profundam abyssum! Vide unde, et qua delapsus es. Confer priorem statum cum statu peccati, ex eo quod perdidisti, et in quod incurristi. Sed non vult tuam mortem Deus: Volo mortem peccatoris. Si hoc jamjam ad rogum educendus audires a Principe tibi dici, quantum exultares? quas gratias ageres? quid tam arduum, quod tam bono Principi non sponderes? Hoc in Deum age.

II. In charitate perpetua dilexi te. (Jerem. 31.) Considera causam hujus tam pix in nos Dei voluntatis
esse infinitum ejus amorem. Quid amor non potcst in ipsum Deum; at quibus nostris meritis? nullis; sed,
cum peccatores essemus, dilexit nos. Quid tu faceres in inimicum? infinies gravius merebaris. Dilexit te
tamen, quem offenderas, Deus. O ferreum cor, si non diligas diligentem, cum ipse dilexerit offendentem!

III. Et attraxi te, miserans. (Ibid.) Altera causa decreti de reparando homine est Dei misericordia. Peccaverat Adam; nocuerat omnibus; omnes exstirpandi eramus. Noluit Dcus totum humanum genus fine suo frustrari. Peccaverat Adam; sed inductus a daemonem ipsum Deum rabie acto. Hominis causam ut propriam assumpsit Deus. Spem concipe , quod causam tuam Deus ut suam assumet, contra tentationes daemonis.

SABBATO.

Decretum Incarnationis Filii Dei.

I. Considera potuisse Deum infinitis modis aliis hominem reparare; elegisse tamen per viam condignae
Deo dandae satisfactionis. Hanc prestare creatura non poterat, quz non simul esset Deus ; quia injuria erat infinita, omnis vero satisfactio finita. Hinc aestima gravitatem offense Divinae, et abhorre. A te vero si satisfactionem requirat, unde reddes?

II. Considera potuisse Deum Angelica natura uniri, et pro homine satisfacere; voluisse humanae, ut
vinceret daemonem in natura infirmiore, et daret nobis visibilem et imitabilem Redemptorem. Agnosce
facile superari daemonem ab homine, qui Deo unitur; et adhaere Deo ut confundas fortem. Agnosce Redemptorem tuum Magistrum, et exemplar. Poterasne hoc sperare? Vide ne devies.

III. Considera, ex qua vilitate et miseria, ad quam dignitatem evectus sit homo. Aestima, gratulare,
ama, gratias age, ctc. Decebat ergo, ut, Divinae factus consors naturae, vitam duceres tuae dignitati parem. Sed heu! quid egisti? Pudeat, poeniteat tantum descivisse, etc,

No comments:

Post a Comment