Introduction

This blog contains regular postings relating to the Traditional Latin Liturgy of the Roman Catholic Church. It includes regular commentary on the saints days and the liturgical cycle, with brief background and extracts from the liturgy both in Latin and English. Much of the material has been extracted from the 'St Andrew's Daily Missal', Dom Gueranger's 'Liturgical Year', or similar sources.

Related website: http://www.liturgialatina.org/

Monday, 25 July 2022

Officium Parvum Sancti Joseph - The Little Office of St Joseph

AD MATUTINUM

Versus.
Jesus, Maria, Joseph.

Versus.
Domine, labia mea aperies,
Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Joseph, David filius, clara stirpe natus,
Jesu Christi Domini Pater nuncupatus,
Desponsatus Virgini, mente copulatus,
Utriusque custos coelo destinatus.

Antiphona.
Salve Patriarcharum decus, et Ecclesiae sanctae Dei oeconomus, qui panem vitae et frumentum electorum conservasti.
V. Ora pro nobis, Sancte Joseph,
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oratio.
Sanctissimae Genitricis tuae Sponsi, quaesumus, Domine, meritis adjuvemur; ut quod possibilitas nostra non obtinet, ejus nobis intercessione donetur. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

AD PRIMAM.

Versus.
Jesus, Maria, Joseph.

Versus.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Tu, qui sponsam gravidam dolens cum videres,
Cogitabas anxius an eam retineres;
Sed coelesti monitor, ne amplius timeres,
In somnis admonuit ut potius gauderes.

Antiphona.
Salve Patriarcharum decus, et Ecclesiae sanctae Dei oeconomus, qui panem vitae et frumentum electorum conservasti.
V. Ora pro nobis, Sancte Joseph,
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oratio.
Sanctissimae Genitricis tuae Sponsi, quaesumus, Domine, meritis adjuvemur; ut quod possibilitas nostra non obtinet, ejus nobis intercessione donetur. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

AD TERTIAM.

Versus.
Jesus, Maria, Joseph.

Versus.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Bethlehem profectus, censum soluturus,
Cum praegnante Virgine, ubi nasciturus
Erat mundi Dominus, quique mox facturus
Ut ipsum infantulum esses amplexurus.

Antiphona.
Salve Patriarcharum decus, et Ecclesiae sanctae Dei oeconomus, qui panem vitae et frumentum electorum conservasti.
V. Ora pro nobis, Sancte Joseph,
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oratio.
Sanctissimae Genitricis tuae Sponsi, quaesumus, Domine, meritis adjuvemur; ut quod possibilitas nostra non obtinet, ejus nobis intercessione donetur. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

AD SEXTAM.

Versus.
Jesus, Maria, Joseph.

Versus.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Cum Herodes impius in pueros saeviret,
Gabrielis monitu amplius ne dormiret
Retulisti Sponsae, ut tecum veniret,
Et, accepto parvulo, in Aegyptum iret.

Antiphona.
Salve Patriarcharum decus, et Ecclesiae sanctae Dei oeconomus, qui panem vitae et frumentum electorum conservasti.
V. Ora pro nobis, Sancte Joseph,
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oratio.
Sanctissimae Genitricis tuae Sponsi, quaesumus, Domine, meritis adjuvemur; ut quod possibilitas nostra non obtinet, ejus nobis intercessione donetur. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

AD NONAM.

Versus.
Jesus, Maria, Joseph.

Versus.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Hostibus defunctis inde recessisti,
Et in Galilaeam tecum reduxisti
Puerum et Sponsam, sicut didicisti
Coelitus, et Nazareth humilis vixisti.

Antiphona.
Salve Patriarcharum decus, et Ecclesiae sanctae Dei oeconomus, qui panem vitae et frumentum electorum conservasti.
V. Ora pro nobis, Sancte Joseph,
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oratio.
Sanctissimae Genitricis tuae Sponsi, quaesumus, Domine, meritis adjuvemur; ut quod possibilitas nostra non obtinet, ejus nobis intercessione donetur. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

AD VESPERAS.

Versus.
Jesus, Maria, Joseph.

Versus.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
O qui Jesum factum duodecim annorum,
Perdidisti, tuum lumen oculorum!
Sed inventum postea in medio Doctorum,
Custodisti sedulus Regem Angelorum.

Antiphona.
Salve Patriarcharum decus, et Ecclesiae sanctae Dei oeconomus, qui panem vitae et frumentum electorum conservasti.
V. Ora pro nobis, Sancte Joseph,
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oratio.
Sanctissimae Genitricis tuae Sponsi, quaesumus, Domine, meritis adjuvemur; ut quod possibilitas nostra non obtinet, ejus nobis intercessione donetur. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

AD COMPLETORIUM.

Versus.
Jesus, Maria, Joseph.

Versus.
Converte nos, Deus, salutaris noster,
Et averte iram tuam a nobis.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Felix, quem in ulnis Jesus cum Maria
Tenuit cubantem, dum in agonia
Spiritum afflares, ut directa via
Tenderes ad Patres, functus via pia.

Antiphona.
Salve Patriarcharum decus, et Ecclesiae sanctae Dei oeconomus, qui panem vitae et frumentum electorum conservasti.
V. Ora pro nobis, Sancte Joseph,
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oratio.
Sanctissimae Genitricis tuae Sponsi, quaesumus, Domine, meritis adjuvemur; ut quod possibilitas nostra non obtinet, ejus nobis intercessione donetur. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

Commendatio.
Has Horas Canonicas cum attentione
Dixi, Sancte Joseph, tui ratione,
Ut sis memor mei mortis in agone,
Et vivamus simul in coeli regione. Amen.

Source - Libellum Precum et Piarum Exercitationum in Usum Sodalium Marianorum. Liverpool 1898.

Officium Parvum Sanctissimi Sacramenti - The Little Office of the Most Holy Sacrament

AD MATUTINUM

Versus.
Panem Angelorum manducavit homo;
Et paratur ei mensa Domini.

Versus.
Domine, labia mea aperies,
Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Pange, lingua, gloriosi
Corporis mysterium,
Sanguinisque pretiosi,
Quem in mundi pretium
Fructus ventris generosi
Rex effudit gentium.

Antiphona.
O quam suavis est, Domine, Spiritus tuus, qui, ut dulcedinem tuam in Filios demonstrares, pane suavissimo de coelo praestito, esurientes reples bonis, fastidiosos divites dimittens inanes.
V. Panem de coelo praestitisti eis,
R. Omne delectamentum in se habentem.

Oratio.
Deus, qui nobis sub sacramento mirabili, Passionis tuae memoriam reliquisti, tribue quaesumus, ita nos Corporis et Sanguinis tui sacra Mysteria venerari, ut Redemptionis tuae fructum in nobis jugiter sentiamus. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

AD PRIMAM.

Versus.
Panem Angelorum manducavit homo;
Et paratur ei mensa Domini.

Versus.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Nobis datus, nobis natus
Ex intacta Virgine,
Et in mundo conversatus,
Sparso verbi semine,
Sui moras incolatus
Miro clausit ordine.

Antiphona.
O quam suavis est, Domine, Spiritus tuus, qui, ut dulcedinem tuam in Filios demonstrares, pane suavissimo de coelo praestito, esurientes reples bonis, fastidiosos divites dimittens inanes.
V. Panem de coelo praestitisti eis,
R. Omne delectamentum in se habentem.

Oratio.
Deus, qui nobis sub sacramento mirabili, Passionis tuae memoriam reliquisti, tribue quaesumus, ita nos Corporis et Sanguinis tui sacra Mysteria venerari, ut Redemptionis tuae fructum in nobis jugiter sentiamus. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

AD TERTIAM.

Versus.
Panem Angelorum manducavit homo;
Et paratur ei mensa Domini.

Versus.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
In supremae nocte coenae
Recumbens cum fratribus
Observata lege plene
Cibis in legalibus,
Cibum turbae duodenae
Se dat suis manibus.

Antiphona.
O quam suavis est, Domine, Spiritus tuus, qui, ut dulcedinem tuam in Filios demonstrares, pane suavissimo de coelo praestito, esurientes reples bonis, fastidiosos divites dimittens inanes.
V. Panem de coelo praestitisti eis,
R. Omne delectamentum in se habentem.

Oratio.
Deus, qui nobis sub sacramento mirabili, Passionis tuae memoriam reliquisti, tribue quaesumus, ita nos Corporis et Sanguinis tui sacra Mysteria venerari, ut Redemptionis tuae fructum in nobis jugiter sentiamus. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

AD SEXTAM.

Versus.
Panem Angelorum manducavit homo;
Et paratur ei mensa Domini.

Versus.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Verbum caro, panem verum
Verbo carnem efficit:
Fitque sanguis Christi merum,
Et si sensus deficit,
Ad firmandum cor sincerum
Sola fides sufficit.

Antiphona.
O quam suavis est, Domine, Spiritus tuus, qui, ut dulcedinem tuam in Filios demonstrares, pane suavissimo de coelo praestito, esurientes reples bonis, fastidiosos divites dimittens inanes.
V. Panem de coelo praestitisti eis,
R. Omne delectamentum in se habentem.

Oratio.
Deus, qui nobis sub sacramento mirabili, Passionis tuae memoriam reliquisti, tribue quaesumus, ita nos Corporis et Sanguinis tui sacra Mysteria venerari, ut Redemptionis tuae fructum in nobis jugiter sentiamus. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

AD NONAM.

Versus.
Panem Angelorum manducavit homo;
Et paratur ei mensa Domini.

Versus.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Panis angelicus
Fit panis hominum;
Dat panis coelicus
Figuris terminum;
Manducat Dominum
Pauper, servus, et humilis.

Antiphona.
O quam suavis est, Domine, Spiritus tuus, qui, ut dulcedinem tuam in Filios demonstrares, pane suavissimo de coelo praestito, esurientes reples bonis, fastidiosos divites dimittens inanes.
V. Panem de coelo praestitisti eis,
R. Omne delectamentum in se habentem.

Oratio.
Deus, qui nobis sub sacramento mirabili, Passionis tuae memoriam reliquisti, tribue quaesumus, ita nos Corporis et Sanguinis tui sacra Mysteria venerari, ut Redemptionis tuae fructum in nobis jugiter sentiamus. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

AD VESPERAS.

Versus.
Panem Angelorum manducavit homo;
Et paratur ei mensa Domini.

Versus.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Tantum ergo sacramentum
Veneremur cernui:
Et antiquum documentum
Novo cedat ritui:
Praestet fides supplementum
Sensuum defectui.

Antiphona.
O sacrum convivium, in quo Christus sumitur, recolitur memoria Passionis ejus, mens impletur gratia, et futurae gloriae nobis pignus datur.
V. Panem de coelo praestitisti eis,
R. Omne delectamentum in se habentem.

Oratio.
Deus, qui nobis sub sacramento mirabili, Passionis tuae memoriam reliquisti, tribue quaesumus, ita nos Corporis et Sanguinis tui sacra Mysteria venerari, ut Redemptionis tuae fructum in nobis jugiter sentiamus. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

AD COMPLETORIUM.

Versus.
Panem Angelorum manducavit homo;
Et paratur ei mensa Domini.

Versus.
Converte nos, Deus, salutaris noster,
Et averte iram tuam a nobis.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Genitori, Genitoque
Laus et jubilatio,
Salus, honor, virtus quoque
Sit et benedictio:
Procedenti ab utroque
Compar sit laudatio.

Antiphona.
O quam suavis est, Domine, Spiritus tuus, qui, ut dulcedinem tuam in Filios demonstrares, pane suavissimo de coelo praestito, esurientes reples bonis, fastidiosos divites dimittens inanes.
V. Panem de coelo praestitisti eis,
R. Omne delectamentum in se habentem.

Oratio.
Deus, qui nobis sub sacramento mirabili, Passionis tuae memoriam reliquisti, tribue quaesumus, ita nos Corporis et Sanguinis tui sacra Mysteria venerari, ut Redemptionis tuae fructum in nobis jugiter sentiamus. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

Commendatio.
Has Horas Canonicas cum devotione
Dixi, in memoriam tui, Jesu bone,
Corporis sanctissimi, pia ratione,
Fac ut illo perfruar in coeli regione. Amen.

Source - Libellum Precum et Piarum Exercitationum in Usum Sodalium Marianorum. Liverpool 1898.

Officium Parvum Sanctissimi Nominis Jesu - Little Office of the Most Holy Name of Jesus

AD MATUTINUM

Sit Nomen Domini benedictum in saecula. Amen.

V. Domine, labia mea aperies,
R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Jesu dulcis memoria
Dans vera cordi gaudia,
Sed super mel et omnia
Ejus dulcis praesentia.

Antiphona.
Humiliavit semetipsum Dominus Jesus, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum.
V. Omnis terra adoret te, Deus, et psallat tibi.
R. Psalmum dicat nomini tuo, Domine Jesu.

Oratio.
Deus, qui gloriosissimum nomen Domini nostri Jesu Christi, unigeniti Filii tui, fecisti fidelibus tuis summo suavitatis affectu amabile, et malignis spiritibus tremendum atque terribile: concede propitius, ut omnes, qui hoc nomen Jesu devote venerantur in terris, sanctae consolationis dulcedinem in praesenti percipiant, et in futuro gaudium exultationis, et interminabilis jubilationis, obtineant in coelis. Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

AD PRIMAM.

Sit Nomen Domini benedictum in saecula. Amen.

V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Nil canitur suavius,
Auditur nil jucundius,
Nil cogitatur dulcius,
Quam Jesus Dei Filius.

Jesu, spes poenitentibus,
Quam pius es petentibus,
Quam bonus te quaerentibus,
Sed quid invenientibus.

Jesu, dulcedo cordium,
Fons vivus, lumen mentium,
Excedens omne gaudium,
Et omne desiderium.

Nec lingua valet dicere,
Nec littera exprimere,
Expertus potest credere,
Quid sit Jesum diligere.

Jesu, Rex admirabilis,
Et triumphator nobilis,
Dulcedo ineffabilis,
Totus desiderabilis.

V. Converte nos, Deus salutaris noster.
R. Et averte iram tuam a nobis.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Mane nobiscum, Domine,
Et nos illustra lumine,
Pulsa mentis caligine,
Mundum replens dulcedine.

Antiphona.
Humiliavit semetipsum Dominus Jesus, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum.
V. Omnis terra adoret te, Deus, et psallat tibi.
R. Psalmum dicat nomini tuo, Domine Jesu.

Oratio.
Deus, qui gloriosissimum nomen Domini nostri Jesu Christi, unigeniti Filii tui, fecisti fidelibus tuis summo suavitatis affectu amabile, et malignis spiritibus tremendum atque terribile: concede propitius, ut omnes, qui hoc nomen Jesu devote venerantur in terris, sanctae consolationis dulcedinem in praesenti percipiant, et in futuro gaudium exultationis, et interminabilis jubilationis, obtineant in coelis. Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

Commendatio.

Has horas canonicas cum devotione,
Dixi, pie Jesu, tui ratione,
Ut sis memor mei mortis in agone,
Tecum et congaudeam in coeli regione. Amen.

Officium Parvum Sanctissimi Cordis Jesu - The Little Office of the Most Sacred Heart of Jesus

AD MATUTINUM

Versus.
V. Cor Jesu, flagrans amore mei, inflamma cor meum amore tui.
R. Amen.

V. Domine, labia mea aperies,
R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Coelestis aulae Gloria,
Qui sede lapsus aetheris,
Coeli triumphos deseris,
Ut nostra fias hostia.

Jesu, voluptas cordium,
Cor ure sacris ignibus,
Dignis ut ornem laudibus
Cordis tui praeconium:

Jesu, Patris Cor unicum,
Puris amicum mentibus,
Puris amandum cordibus,
In corde regnes omnium.

Antiphona.
O sacrum Cor Jesu, Patris voluntati obsequentissimum! Inclina ad te corda nostra, ut quae placita sunt ei faciamus semper.
V. Fac, Cor dulce Jesu mei,
R. Ut semper magis amem te.

Oratio.
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui in Sanctissimo dilecti Filii tui Corde gloriantes praecipua in nos charitatis ejus beneficia recolimus, eorum pariter et actu delectemur et fructu. Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

AD PRIMAM.

Versus.
V. Cor Jesu, flagrans amore mei, inflamma cor meum amore tui.
R. Amen.

Versus.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
O Cor, amoris victima,
Coeli perenne Gaudium,
Mortalium solatium,
Mortalium spes ultima.

Tu Trinitatis gloria:
Jungit tibi se Filius,
In te quiescit Spiritus,
In te sunt Patris gaudia.

Jesu, Patris Cor unicum,
Puris amicum mentibus,
Puris amandum cordibus,
In corde regnes omnium.

Antiphona.
O sacrum Cor Jesu, salutis nostrae sitientissimum! Revoca nos praevaricatores ad cor, ut non moriamur in peccatis nostris.
V. Fac, Cor dulce Jesu mei,
R. Ut semper magis amem te.

Oratio.
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui in Sanctissimo dilecti Filii tui Corde gloriantes praecipua in nos charitatis ejus beneficia recolimus, eorum pariter et actu delectemur et fructu. Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

AD TERTIAM.

Versus.
V. Cor Jesu, flagrans amore mei, inflamma cor meum amore tui.
R. Amen.

Versus.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Te, sole puro purius
Verbi Dei Sacrarium,
Verbi Dei Palatium,
Templumque coelo dignius;

Te, digna sedes Numine,
Foecunda virtus flaminis,
Illapsa in alvum Virginis,
Puro creavit sanguine.

Jesu, Patris Cor unicum,
Puris amicum mentibus,
Puris amandum cordibus,
In corde regnes omnium.

Antiphona.
O sacrum Cor Jesu, puritatis exemplar perfectissimum! Fac nos esse mundo corde, ut secundum Cor tuum inveniri mereamur.
V. Fac, Cor dulce Jesu mei,
R. Ut semper magis amem te.

Oratio.
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui in Sanctissimo dilecti Filii tui Corde gloriantes praecipua in nos charitatis ejus beneficia recolimus, eorum pariter et actu delectemur et fructu. Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

AD SEXTAM.

Versus.
V. Cor Jesu, flagrans amore mei, inflamma cor meum amore tui.
R. Amen.

Versus.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Cor dulce, Cor amabile,
Amore nostri saucium,
Amore nostri languidum,
Fac sis mihi placabile.

Vindex reis irascitur
Deus; sed ut te respicit,
Placatus iras abjicit,
Et fulmen obliviscitur.

Jesu, Patris Cor unicum,
Puris amicum mentibus,
Puris amandum cordibus,
In corde regnes omnium.

Antiphona.
O sacrum Cor Jesu, hostibus tuis mitissimum! Exultet pax tua in corde nostro, ut persequentibus et calumniantibus nos remittamus de cordibus nostris.
V. Fac, Cor dulce Jesu mei,
R. Ut semper magis amem te.

Oratio.
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui in Sanctissimo dilecti Filii tui Corde gloriantes praecipua in nos charitatis ejus beneficia recolimus, eorum pariter et actu delectemur et fructu. Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

AD NONAM.

Versus.
V. Cor Jesu, flagrans amore mei, inflamma cor meum amore tui.
R. Amen.

Versus.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Grandi reclusum vulnere
Amor dedit te pervium;
Amor reclusit ostium,
Hortatur et pervadere:

Quos abluisti sanguine,
Venis apertis omnibus,
Nos intimis recessibus
Semel receptos contine.

Jesu, Patris Cor unicum,
Puris amicum mentibus,
Puris amandum cordibus,
In corde regnes omnium.

Antiphona.
O sacrum Cor Jesu, doloris patientissimum! Da nobis cor contritum et humiliatum, ut fructus dignos poenitentiae faciamus.
V. Fac, Cor dulce Jesu mei,
R. Ut semper magis amem te.

Oratio.
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui in Sanctissimo dilecti Filii tui Corde gloriantes praecipua in nos charitatis ejus beneficia recolimus, eorum pariter et actu delectemur et fructu. Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat  in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

AD VESPERAS.

Versus.
V. Cor Jesu, flagrans amore mei, inflamma cor meum amore tui.
R. Amen.

Versus.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Novo Deus Mysterio,
Carnem suam dat pabulum.
Et sanguinem dat poculum,
Mirabili convivio:

Quem proni adorant angeli,
Hic temperato Numine,
Sub mystico velamina,
Fit esca vilis servuli.

Jesu, Patris Cor unicum,
Puris amicum mentibus,
Puris amandum cordibus,
In corde regnes omnium.

Antiphona.
O sacrum Cor Jesu, paupertatis amantissimum! Pone te ut signaculum super nos; ut in te, unico thesauro nostro, totum sit cor nostrum.
V. Fac, Cor dulce Jesu mei,
R. Ut semper magis amem te.

Oratio.
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui in Sanctissimo dilecti Filii tui Corde gloriantes praecipua in nos charitatis ejus beneficia recolimus, eorum pariter et actu delectemur et fructu. Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat  in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

AD COMPLETORIUM.

Versus.
V. Cor Jesu, flagrans amore mei, inflamma cor meum amore tui.
R. Amen.

Versus.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Cor Matris ad Cor Filii,
Amoris ardens impetus,
Indesinente anhelitu,
Suspirat, oblitum sui;

Utrumque amoris vinculum
Conjungit arctis nexibus
Hoc ardet hujus ignibus,
Ignemque reddit aemulum.

Jesu, Patris Cor unicum,
Puris amicum mentibus,
Puris amandum cordibus,
In corde regnes omnium.

Antiphona.
O sacrum Cor Jesu, amantibus te beneficentissimum! Deficiat in te caro nostra et cor nostrum, ut sis Deus cordis nostri et pars nostra Deus in aeternum.
V. Fac, Cor dulce Jesu mei,
R. Ut semper magis amem te.

Oratio.
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui in Sanctissimo dilecti Filii tui Corde gloriantes praecipua in nos charitatis ejus beneficia recolimus, eorum pariter et actu delectemur et fructu. Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat  in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

Commendatio.

Suscipiat nos Dominus in sinum et Cor suum, recordatus misericordiae suae.
V. Sub umbra illius quem desideraveram sedi;
R. Et fructus ejus dulcis gutturi meo.

Oratio
Fac nos, Domine Jesu, Sanctissimi Cordis tui virtutibus indui; ut et imagini bonitatis tuae conformes, et tuae redemptionis mereamur esse participes. Qui vivis et regnas, Deus, in saecula saeculorum. Amen.