AD MATUTINUM
Versus.
Eja, mea labia, nunc annuntiate, laudes et praeconia Virginis beatae.
Versus.
V. Domina, in adjutorium meum intende.
R. Me de manu hostium potenter defende.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.
A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.
Hymnus.
Salve, mundi Domina,
Caelorum Regina:
Salve, Virgo virginum,
Stella matutina.
Salve, plena gratia,
Clara luce divina.
Mundi in auxilium,
Domina, festina.
Ab aeterno Dominus
Te praeordinavit
Matrem unigeniti
Verbi, quo creavit.
Terram, pontum, aethera,
Te pulchram ornavit
Sibi Sponsam, quae
In Adam non peccavit.
V. Elegit eam Deus, et praeelegit eam.
R. In tabernaculo suo habitare fecit eam.
Oratio.
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
Oremus.
Sancta Maria, Regina caelorum, Mater Domini nostri Jesu Christi, et mundi Domina, quae nullum derelinquis, et nullum despicis: respice me, Domina, clementer oculo pietatis, et impetra mihi apud tuum dilectum Filium cunctorum veniam peccatorum: ut qui nunc tuam sanctam et immaculatam conceptionem devoto affectu recolo, aeternae in futurum beatitudinis, bravium capiam, ipso, quem virgo peperisti, donante Domino nostro Jesu Christo: qui cum Patre et Sancto Spiritu vivit et regnat, in Trinitate perfecta, Deus, in saecula saeculorum. Amen.
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.
Et fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace. Amen.
AD PRIMAM.
Versus.
V. Domina, in adjutorium meum intende.
R. Me de manu hostium potenter defende.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.
A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.
Hymnus.
Salve, Virgo sapiens,
Domus Deo dicata,
Columna septemplici
Mensaque exornata.
Ab omni contagio
Mundi praeservata.
Semper sancta in utero
Matris, ex qua nata.
Tu Mater viventium,
Et porta es sanctorum.
Nova stella Jacob,
Domina angelorum.
Zabulo terribilis
Acies castrorum.
Porta et refugium
Sis Christianorum.
V. Ipse creavit illam in Spiritu Sancto.
R. Et effundit illam super omnia opera sua.
Oratio.
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
Oremus.
Sancta Maria, Regina caelorum, Mater Domini nostri Jesu Christi, et mundi Domina, quae nullum derelinquis, et nullum despicis: respice me, Domina, clementer oculo pietatis, et impetra mihi apud tuum dilectum Filium cunctorum veniam peccatorum: ut qui nunc tuam sanctam et immaculatam conceptionem devoto affectu recolo, aeternae in futurum beatitudinis, bravium capiam, ipso, quem virgo peperisti, donante Domino nostro Jesu Christo: qui cum Patre et Sancto Spiritu vivit et regnat, in Trinitate perfecta, Deus, in saecula saeculorum. Amen.
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.
Et fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace. Amen.
AD TERTIAM.
Versus.
V. Domina, in adjutorium meum intende.
R. Me de manu hostium potenter defende.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.
A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.
Hymnus.
Salve, arca foederis,
Thronus Salomonis,
Arcus pulcher aetheris,
Rubus visionis.
Virga frondens germinis,
Vellus Gedeonis,
Porta clausa numinis,
Favusque Samsonis.
Decebat tam nobilem
Natum praecavere
Ab originali
Labe matris Evae.
Almam, quam elegerat,
Genetricem vere,
Nulli prorsus sinens
Culpae subjacere.
V. Ego in altissimis habito.
R. Et thronus meus in columna nubis.
Oratio.
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
Oremus.
Sancta Maria, Regina caelorum, Mater Domini nostri Jesu Christi, et mundi Domina, quae nullum derelinquis, et nullum despicis: respice me, Domina, clementer oculo pietatis, et impetra mihi apud tuum dilectum Filium cunctorum veniam peccatorum: ut qui nunc tuam sanctam et immaculatam conceptionem devoto affectu recolo, aeternae in futurum beatitudinis, bravium capiam, ipso, quem virgo peperisti, donante Domino nostro Jesu Christo: qui cum Patre et Sancto Spiritu vivit et regnat, in Trinitate perfecta, Deus, in saecula saeculorum. Amen.
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.
Et fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace. Amen.
AD SEXTAM.
Versus.
V. Domina, in adjutorium meum intende.
R. Me de manu hostium potenter defende.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.
A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.
Hymnus.
Salve, Virgo puerpera,
Templum Trinitatis,
Angelorum gaudium,
Cella puritatis.
Solamen moerentium,
Hortus voluptatis,
Palma patientiae
Cedrus castitatis.
Terra es benedicta
Et sacerdotalis,
Sancta et immunis
Culpae originalis.
Civitas altissimi,
Porta orientalis:
In te est omnis gratia,
Virgo singularis.
V. Sicut lilium inter spinas
R. Sic amica mea inter filias Adae.
Oratio.
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
Oremus.
Sancta Maria, Regina caelorum, Mater Domini nostri Jesu Christi, et mundi Domina, quae nullum derelinquis, et nullum despicis: respice me, Domina, clementer oculo pietatis, et impetra mihi apud tuum dilectum Filium cunctorum veniam peccatorum: ut qui nunc tuam sanctam et immaculatam conceptionem devoto affectu recolo, aeternae in futurum beatitudinis, bravium capiam, ipso, quem virgo peperisti, donante Domino nostro Jesu Christo: qui cum Patre et Sancto Spiritu vivit et regnat, in Trinitate perfecta, Deus, in saecula saeculorum. Amen.
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.
Et fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace. Amen.
AD NONAM.
Versus.
V. Domina, in adjutorium meum intende.
R. Me de manu hostium potenter defende.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.
A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.
Hymnus.
Salve, urbs refugii,
Turrisque munita
David, propugnaculis
Armisque insignita.
In conceptione
Caritate ignita
Draconis potestas
Est a te contrita.
O mulier fortis,
Et invicta Judith!
Pulchra Abisag virgo
Verum fovens David!
Rachel curatorem
Aegypti gestavit:
Salvatorem mundi
Maria portavit.
V. Tota pulchra es, amica mea.
R. Et macula originalis numquam fuit in te.
Oratio.
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
Oremus.
Sancta Maria, Regina caelorum, Mater Domini nostri Jesu Christi, et mundi Domina, quae nullum derelinquis, et nullum despicis: respice me, Domina, clementer oculo pietatis, et impetra mihi apud tuum dilectum Filium cunctorum veniam peccatorum: ut qui nunc tuam sanctam et immaculatam conceptionem devoto affectu recolo, aeternae in futurum beatitudinis, bravium capiam, ipso, quem virgo peperisti, donante Domino nostro Jesu Christo: qui cum Patre et Sancto Spiritu vivit et regnat, in Trinitate perfecta, Deus, in saecula saeculorum. Amen.
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.
Et fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace. Amen.
AD VESPERAS.
Versus.
V. Domina, in adjutorium meum intende.
R. Me de manu hostium potenter defende.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.
A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.
Hymnus.
Salve, horologium,
Quo, retrogradiatur
Sol in decem lineis;
Verbum incarnatur.
Homo ut ab inferis
Ad summa attollatur,
Immensus ab angelis
Paulo minoratur.
Solis hujus radiis
Maria coruscat;
Consurgens aurora
In conceptu micat.
Lilium inter spinas
Quae serpentis conterat
Caput: pulchra ut luna
Errantes collustrat.
V. Ego feci in caelis ut oriretur lumen indeficiens.
R. Et quasi nebula texi omnem terram.
Oratio.
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
Oremus.
Sancta Maria, Regina caelorum, Mater Domini nostri Jesu Christi, et mundi Domina, quae nullum derelinquis, et nullum despicis: respice me, Domina, clementer oculo pietatis, et impetra mihi apud tuum dilectum Filium cunctorum veniam peccatorum: ut qui nunc tuam sanctam et immaculatam conceptionem devoto affectu recolo, aeternae in futurum beatitudinis, bravium capiam, ipso, quem virgo peperisti, donante Domino nostro Jesu Christo: qui cum Patre et Sancto Spiritu vivit et regnat, in Trinitate perfecta, Deus, in saecula saeculorum. Amen.
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.
Et fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace. Amen.
AD COMPLETORIUM.
Versus.
V. Convertat nos, Domina, tuis precibus placatur Jesus Christus Filius tuus.
R. Et avertat iram suam a nobis.
V. Domina, in adjutorium meum intende.
R. Me de manu hostium potenter defende.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.
A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.
Hymnus.
Salve, virgo florens,
mater illibata,
regina clementiae,
stellis coronata.
Super omnes angelos
Pura, immaculata,
Atque ad regis dexteram
Stans veste deaurata.
Per te, mater gratiae,
Dulcis spes reorum,
Fulgens stella maris,
Portus naufragorum.
Patens caeli janua
Salus infirmorum
Videamus regem
In aula sanctorum.
V. Oleum effusum, Maria, nomen tuum.
R. Servi tui dilexerunt te nimis.
Oratio.
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
Oremus.
Sancta Maria, Regina caelorum, Mater Domini nostri Jesu Christi, et mundi Domina, quae nullum derelinquis, et nullum despicis: respice me, Domina, clementer oculo pietatis, et impetra mihi apud tuum dilectum Filium cunctorum veniam peccatorum: ut qui nunc tuam sanctam et immaculatam conceptionem devoto affectu recolo, aeternae in futurum beatitudinis, bravium capiam, ipso, quem virgo peperisti, donante Domino nostro Jesu Christo: qui cum Patre et Sancto Spiritu vivit et regnat, in Trinitate perfecta, Deus, in saecula saeculorum. Amen.
V. Domina, protege orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.
Et fidelium animae per misericordiam Dei requiescant in pace. Amen.
Commendatio.
Supplices offerimus
Tibi, virgo pia,
Has horas canonicas:
Fac nos ut in via
Ducas cursu prospero,
Et in agonia
Tu nobis assiste,
O dulcis Maria.
R. Deo gratias.
Recitantibus sequentem Antiph. cum Oratione Paulus V, Pont. Max. 100 dierum Indulgentias concessit.
Antiphona. Haec est virga in qua nec nodus orginalis, nec cortex actualis culpae fuit.
V. In conceptione tua virgo immaculata fuisti.
R. Ora pro nobis Patrem, cujus Filium peperisti.
Oremus.
Deus, qui per immaculatam Virginis conceptionem dignum Filio tuo habitaculum praeparasti: quaesumus, ut qui ex morte ejusdem Filii tui praevisa eam ab omni labe praeservasti, nos quoque mundos ejus intercessione ad te pervenire concedas. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.
Officii hujus Immac. Concept. recitationem admodum placere Beatae Virgini, devoto suo famulo Alphonso Rodericio e Soc. Jesu ipsa revelavit.
Source - Coeleste Palmetum, Coloniae Agrippinae, 1782
No comments:
Post a Comment