AD MATUTINUM
V. Per lignum Crucis de inimicis nostris,
R. Libera nos Deus noster.
Versus.
V. Domine, labia mea aperies,
R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.
Hymnus.
Patris Sapientia, Veritas Divina,
Deus homo captus est hora matutina:
A notis Discipulis cito derelictus:
A Judaeis traditus, venditus et afflictus.
Antiphona.
O Crux venerabilis! quae salutem attulisti miseris, quibus te efferam praeconiis? Quoniam vitam nobis coelitum praeparasti.
V. Adoramus te Christe et benedicimus tibi
R. Quia per Sanctam Crucem tuam redemisti mundum.
Oratio.
Oremus. Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi, pone Passionem, Crucem et mortem tuam inter judicium tuum et animam meam, nunc et in hora mortis meae: et mihi largiri digneris gratiam et misericordiam, vivis et defunctis requiem, Ecclesiae tuae pacem et concordiam, et nobis peccatoribus vitam et gloriam sempiternam. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
AD PRIMAM.
V. Per lignum Crucis de inimicis nostris,
R. Libera nos Deus noster.
Versus.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.
Hymnus.
Hora prima ducunt Dominum ad Pilatum,
Et a falsis testibus multum accusatum.
Colaphis excipiunt manibus ligatum:
Vultum Dei conspuunt, lumen coeli gratum.
Antiphona.
O Crucis victoria, et admirabile signum! in coelesti curia fac nos captare triumphum.V. Adoramus te Christe et benedicimus tibi
R. Quia per Sanctam Crucem tuam redemisti mundum.
Oratio.
Oremus. Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi, pone Passionem, Crucem et mortem tuam inter judicium tuum et animam meam, nunc et in hora mortis meae: et mihi largiri digneris gratiam et misericordiam, vivis et defunctis requiem, Ecclesiae tuae pacem et concordiam, et nobis peccatoribus vitam et gloriam sempiternam. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
AD TERTIAM.
V. Per lignum Crucis de inimicis nostris,
R. Libera nos Deus noster.
Versus.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.
Hymnus.
Crucifige clamitant hora tertiarum:
Illusus induitur veste purpurarum:
Caput ejus pungitur corona spinarum:
Crucem portat humeris ad locum poenarum.
Antiphona.
Ad funestae mortis damnatur supplicium, dum Christus in Cruce nostra destruxit vincula criminum.V. Adoramus te Christe et benedicimus tibi
R. Quia per Sanctam Crucem tuam redemisti mundum.
Oratio.
Oremus. Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi, pone Passionem, Crucem et mortem tuam inter judicium tuum et animam meam, nunc et in hora mortis meae: et mihi largiri digneris gratiam et misericordiam, vivis et defunctis requiem, Ecclesiae tuae pacem et concordiam, et nobis peccatoribus vitam et gloriam sempiternam. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
AD SEXTAM.
V. Per lignum Crucis de inimicis nostris,
R. Libera nos Deus noster.
Versus.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.
Hymnus.
Hora sexta Jesus est Cruci conclavatus:
Est et cum latronibus pendens deputatus:
Prae tormentis sitiens felle saturatus:
Agnus crimen diluens sic ludificatus.
Antiphona.
Per lignum servi facti sumus, et per Sanctam Crucem liberati sumus: fructum arboris seduxit nos; Filius Dei redemit nos.V. Adoramus te Christe et benedicimus tibi
R. Quia per Sanctam Crucem tuam redemisti mundum.
Oratio.
Oremus. Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi, pone Passionem, Crucem et mortem tuam inter judicium tuum et animam meam, nunc et in hora mortis meae: et mihi largiri digneris gratiam et misericordiam, vivis et defunctis requiem, Ecclesiae tuae pacem et concordiam, et nobis peccatoribus vitam et gloriam sempiternam. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
AD NONAM.
V. Per lignum Crucis de inimicis nostris,
R. Libera nos Deus noster.
Versus.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.
Hymnus.
Hora nona Dominus Jesus expiravit:
Eli clamans, Spiritum Patri commendavit:
Latus ejus lancea miles perforavit:
Terra tunc contremuit, et sol obscuravit.
Antiphona.
O magnum pietatis opus! mors mortua tunc est, in ligno quando mortua vita fuit.V. Adoramus te Christe et benedicimus tibi
R. Quia per Sanctam Crucem tuam redemisti mundum.
Oratio.
Oremus. Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi, pone Passionem, Crucem et mortem tuam inter judicium tuum et animam meam, nunc et in hora mortis meae: et mihi largiri digneris gratiam et misericordiam, vivis et defunctis requiem, Ecclesiae tuae pacem et concordiam, et nobis peccatoribus vitam et gloriam sempiternam. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
AD VESPERAS.
V. Per lignum Crucis de inimicis nostris,
R. Libera nos Deus noster.
Versus.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.
Hymnus.
De Cruce deponitur hora vespertina:Fortitudo latuit in mente Divina,
Talem mortem subiit ad vitae medicina,
Heu! corona gloriae jacuit supina.
Antiphona.
O Crux benedicta, quae sola fuisti digna portare talentum mundi! dulce lignum, dulces clavos, dulcia ferens pondera! super omnia ligna cedrorum tu sola excelsior, in qua mundi salus pependit, in qua Christus triumphavit, et mors mortem superavit in aeternum.V. Adoramus te Christe et benedicimus tibi
R. Quia per Sanctam Crucem tuam redemisti mundum.
Oratio.
Oremus. Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi, pone Passionem, Crucem et mortem tuam inter judicium tuum et animam meam, nunc et in hora mortis meae: et mihi largiri digneris gratiam et misericordiam, vivis et defunctis requiem, Ecclesiae tuae pacem et concordiam, et nobis peccatoribus vitam et gloriam sempiternam. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
AD COMPLETORIUM.
V. Per lignum Crucis de inimicis nostris,
R. Libera nos Deus noster.
Versus.
V. Converte nos, Deus, salutaris noster,
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.
Hymnus.
Hora completorii datur sepulturae
Corpus Christi nobile spes vitae futurae,
Conditur aromate: complentur Scripturae:
Jugis sit memoria mortis suae durae.
Antiphona.
Salvator mundi, salva nos, qui per Crucem et Sanguinem tuum redemisti nos: auxiliare nobis, te deprecamur Deus noster.V. Adoramus te Christe et benedicimus tibi
R. Quia per Sanctam Crucem tuam redemisti mundum.
Oratio.
Oremus. Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi, pone Passionem, Crucem et mortem tuam inter judicium tuum et animam meam, nunc et in hora mortis meae: et mihi largiri digneris gratiam et misericordiam, vivis et defunctis requiem, Ecclesiae tuae pacem et concordiam, et nobis peccatoribus vitam et gloriam sempiternam. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
Commendatio.
Has Horas Canonicas cum devotione
Tibi, Christe, recolo pia ratione,
Ut qui pro me passus amoris ustione,
Sis mihi Solatium mortis in agone. Amen.
Source - Coeleste Palmetum, Coloniae Agrippinae, 1782
No comments:
Post a Comment