AD MATUTINUM
Versus.
Jesus, Maria, Joseph.
Versus.
V. Domine, labia mea aperies,
R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.
A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur
Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.
Hymnus.
Joseph, David filius, clara stirpe natus,
Jesu Christi Domini Pater nuncupatus,
Desponsatus Virgini, mente copulatus,
Utriusque custos coelo destinatus.
Antiphona.
Salve Patriarcharum decus, et Ecclesiae sanctae Dei
oeconomus, qui panem vitae et frumentum electorum conservasti.
V. Ora pro nobis, Sancte Joseph,
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oratio.
Oremus. Sanctissimae Genitricis tuae Sponsi, quaesumus, Domine,
meritis adjuvemur; ut quod possibilitas nostra non obtinet, ejus nobis
intercessione donetur. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus
Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
AD PRIMAM.
Versus.
Jesus, Maria, Joseph.
Versus.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.
A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur
Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.
Hymnus.
Tu, qui sponsam gravidam dolens cum videres,
Cogitabas anxius an eam retineres;
Sed coelesti monitor, ne amplius timeres,
In somnis admonuit ut potius gauderes.
Antiphona.
Salve Patriarcharum decus, et Ecclesiae sanctae Dei
oeconomus, qui panem vitae et frumentum electorum conservasti.
V. Ora pro nobis, Sancte Joseph,
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oratio.
Oremus. Sanctissimae Genitricis tuae Sponsi, quaesumus, Domine,
meritis adjuvemur; ut quod possibilitas nostra non obtinet, ejus nobis
intercessione donetur. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus
Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
AD TERTIAM.
Versus.
Jesus, Maria, Joseph.
Versus.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.
A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur
Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.
Hymnus.
Bethlehem profectus, censum soluturus,
Cum praegnante Virgine, ubi nasciturus
Erat mundi Dominus, quique mox facturus
Ut ipsum infantulum esses amplexurus.
Antiphona.
Salve Patriarcharum decus, et Ecclesiae sanctae Dei
oeconomus, qui panem vitae et frumentum electorum conservasti.
V. Ora pro nobis, Sancte Joseph,
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oratio.
Oremus. Sanctissimae Genitricis tuae Sponsi, quaesumus, Domine,
meritis adjuvemur; ut quod possibilitas nostra non obtinet, ejus nobis
intercessione donetur. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus
Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
AD SEXTAM.
Versus.
Jesus, Maria, Joseph.
Versus.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.
A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur
Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.
Hymnus.
Cum Herodes impius in pueros saeviret,
Gabrielis monitu amplius ne dormiret
Retulisti Sponsae, ut tecum veniret,
Et, accepto parvulo, in Aegyptum iret.
Antiphona.
Salve Patriarcharum decus, et Ecclesiae sanctae Dei
oeconomus, qui panem vitae et frumentum electorum conservasti.
V. Ora pro nobis, Sancte Joseph,
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oratio.
Oremus. Sanctissimae Genitricis tuae Sponsi, quaesumus, Domine,
meritis adjuvemur; ut quod possibilitas nostra non obtinet, ejus nobis
intercessione donetur. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus
Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
AD NONAM.
Versus.
Jesus, Maria, Joseph.
Versus.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.
A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur
Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.
Hymnus.
Hostibus defunctis inde recessisti,
Et in Galilaeam tecum reduxisti
Puerum et Sponsam, sicut didicisti
Coelitus, et Nazareth humilis vixisti.
Antiphona.
Salve Patriarcharum decus, et Ecclesiae sanctae Dei
oeconomus, qui panem vitae et frumentum electorum conservasti.
V. Ora pro nobis, Sancte Joseph,
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oratio.
Oremus. Sanctissimae Genitricis tuae Sponsi, quaesumus, Domine,
meritis adjuvemur; ut quod possibilitas nostra non obtinet, ejus nobis
intercessione donetur. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus
Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
AD VESPERAS.
Versus.
Jesus, Maria, Joseph.
Versus.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.
A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur
Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.
Hymnus.
O qui Jesum factum duodecim annorum,
Perdidisti, tuum lumen oculorum!
Sed inventum postea in medio Doctorum,
Custodisti sedulus Regem Angelorum.
Antiphona.
Salve Patriarcharum decus, et Ecclesiae sanctae Dei
oeconomus, qui panem vitae et frumentum electorum conservasti.
V. Ora pro nobis, Sancte Joseph,
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oratio.
Oremus. Sanctissimae Genitricis tuae Sponsi, quaesumus, Domine,
meritis adjuvemur; ut quod possibilitas nostra non obtinet, ejus nobis
intercessione donetur. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus
Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
AD COMPLETORIUM.
Versus.
Jesus, Maria, Joseph.
Versus.
V. Converte nos,
Deus, salutaris noster,
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.
A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur
Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.
Hymnus.
Felix, quem in ulnis Jesus cum Maria
Tenuit cubantem, dum in agonia
Spiritum afflares, ut directa via
Tenderes ad Patres, functus via pia.
Antiphona.
Salve Patriarcharum decus, et Ecclesiae sanctae Dei
oeconomus, qui panem vitae et frumentum electorum conservasti.
V. Ora pro nobis, Sancte Joseph,
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
Oratio.
Oremus. Sanctissimae Genitricis tuae Sponsi, quaesumus, Domine,
meritis adjuvemur; ut quod possibilitas nostra non obtinet, ejus nobis
intercessione donetur. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus
Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
Commendatio.
Has Horas Canonicas cum attentione
Dixi, Sancte Joseph, tui ratione,
Ut sis memor mei mortis in agone,
Et vivamus simul in coeli regione. Amen.
Source - Libellum Precum et Piarum Exercitationum in Usum Sodalium Marianorum. Liverpool 1898.
No comments:
Post a Comment