Introduction

This blog contains regular postings relating to the Traditional Latin Liturgy of the Roman Catholic Church. It includes regular commentary on the saints days and the liturgical cycle, with brief background and extracts from the liturgy both in Latin and English. Much of the material has been extracted from the 'St Andrew's Daily Missal', Dom Gueranger's 'Liturgical Year', or similar sources.

Related website: http://www.liturgialatina.org/





Monday, 25 July 2022

Officium Parvum Sanctissimi Sacramenti - The Little Office of the Most Holy Sacrament


AD MATUTINUM

Versus.
Panem Angelorum manducavit homo;
Et paratur ei mensa Domini.

Versus.
Domine, labia mea aperies,
Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Pange, lingua, gloriosi
Corporis mysterium,
Sanguinisque pretiosi,
Quem in mundi pretium
Fructus ventris generosi
Rex effudit gentium.

Antiphona.
O quam suavis est, Domine, Spiritus tuus, qui, ut dulcedinem tuam in Filios demonstrares, pane suavissimo de coelo praestito, esurientes reples bonis, fastidiosos divites dimittens inanes.
V. Panem de coelo praestitisti eis,
R. Omne delectamentum in se habentem.

Oratio.
Deus, qui nobis sub sacramento mirabili, Passionis tuae memoriam reliquisti, tribue quaesumus, ita nos Corporis et Sanguinis tui sacra Mysteria venerari, ut Redemptionis tuae fructum in nobis jugiter sentiamus. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

AD PRIMAM.

Versus.
Panem Angelorum manducavit homo;
Et paratur ei mensa Domini.

Versus.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Nobis datus, nobis natus
Ex intacta Virgine,
Et in mundo conversatus,
Sparso verbi semine,
Sui moras incolatus
Miro clausit ordine.

Antiphona.
O quam suavis est, Domine, Spiritus tuus, qui, ut dulcedinem tuam in Filios demonstrares, pane suavissimo de coelo praestito, esurientes reples bonis, fastidiosos divites dimittens inanes.
V. Panem de coelo praestitisti eis,
R. Omne delectamentum in se habentem.

Oratio.
Deus, qui nobis sub sacramento mirabili, Passionis tuae memoriam reliquisti, tribue quaesumus, ita nos Corporis et Sanguinis tui sacra Mysteria venerari, ut Redemptionis tuae fructum in nobis jugiter sentiamus. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

AD TERTIAM.

Versus.
Panem Angelorum manducavit homo;
Et paratur ei mensa Domini.

Versus.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
In supremae nocte coenae
Recumbens cum fratribus
Observata lege plene
Cibis in legalibus,
Cibum turbae duodenae
Se dat suis manibus.

Antiphona.
O quam suavis est, Domine, Spiritus tuus, qui, ut dulcedinem tuam in Filios demonstrares, pane suavissimo de coelo praestito, esurientes reples bonis, fastidiosos divites dimittens inanes.
V. Panem de coelo praestitisti eis,
R. Omne delectamentum in se habentem.

Oratio.
Deus, qui nobis sub sacramento mirabili, Passionis tuae memoriam reliquisti, tribue quaesumus, ita nos Corporis et Sanguinis tui sacra Mysteria venerari, ut Redemptionis tuae fructum in nobis jugiter sentiamus. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

AD SEXTAM.

Versus.
Panem Angelorum manducavit homo;
Et paratur ei mensa Domini.

Versus.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Verbum caro, panem verum
Verbo carnem efficit:
Fitque sanguis Christi merum,
Et si sensus deficit,
Ad firmandum cor sincerum
Sola fides sufficit.

Antiphona.
O quam suavis est, Domine, Spiritus tuus, qui, ut dulcedinem tuam in Filios demonstrares, pane suavissimo de coelo praestito, esurientes reples bonis, fastidiosos divites dimittens inanes.
V. Panem de coelo praestitisti eis,
R. Omne delectamentum in se habentem.

Oratio.
Deus, qui nobis sub sacramento mirabili, Passionis tuae memoriam reliquisti, tribue quaesumus, ita nos Corporis et Sanguinis tui sacra Mysteria venerari, ut Redemptionis tuae fructum in nobis jugiter sentiamus. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

AD NONAM.

Versus.
Panem Angelorum manducavit homo;
Et paratur ei mensa Domini.

Versus.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Panis angelicus
Fit panis hominum;
Dat panis coelicus
Figuris terminum;
Manducat Dominum
Pauper, servus, et humilis.

Antiphona.
O quam suavis est, Domine, Spiritus tuus, qui, ut dulcedinem tuam in Filios demonstrares, pane suavissimo de coelo praestito, esurientes reples bonis, fastidiosos divites dimittens inanes.
V. Panem de coelo praestitisti eis,
R. Omne delectamentum in se habentem.

Oratio.
Deus, qui nobis sub sacramento mirabili, Passionis tuae memoriam reliquisti, tribue quaesumus, ita nos Corporis et Sanguinis tui sacra Mysteria venerari, ut Redemptionis tuae fructum in nobis jugiter sentiamus. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

AD VESPERAS.

Versus.
Panem Angelorum manducavit homo;
Et paratur ei mensa Domini.

Versus.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Tantum ergo sacramentum
Veneremur cernui:
Et antiquum documentum
Novo cedat ritui:
Praestet fides supplementum
Sensuum defectui.

Antiphona.
O sacrum convivium, in quo Christus sumitur, recolitur memoria Passionis ejus, mens impletur gratia, et futurae gloriae nobis pignus datur.
V. Panem de coelo praestitisti eis,
R. Omne delectamentum in se habentem.

Oratio.
Deus, qui nobis sub sacramento mirabili, Passionis tuae memoriam reliquisti, tribue quaesumus, ita nos Corporis et Sanguinis tui sacra Mysteria venerari, ut Redemptionis tuae fructum in nobis jugiter sentiamus. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

AD COMPLETORIUM.

Versus.
Panem Angelorum manducavit homo;
Et paratur ei mensa Domini.

Versus.
Converte nos, Deus, salutaris noster,
Et averte iram tuam a nobis.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Genitori, Genitoque
Laus et jubilatio,
Salus, honor, virtus quoque
Sit et benedictio:
Procedenti ab utroque
Compar sit laudatio.

Antiphona.
O quam suavis est, Domine, Spiritus tuus, qui, ut dulcedinem tuam in Filios demonstrares, pane suavissimo de coelo praestito, esurientes reples bonis, fastidiosos divites dimittens inanes.
V. Panem de coelo praestitisti eis,
R. Omne delectamentum in se habentem.

Oratio.
Deus, qui nobis sub sacramento mirabili, Passionis tuae memoriam reliquisti, tribue quaesumus, ita nos Corporis et Sanguinis tui sacra Mysteria venerari, ut Redemptionis tuae fructum in nobis jugiter sentiamus. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

Commendatio.
Has Horas Canonicas cum devotione
Dixi, in memoriam tui, Jesu bone,
Corporis sanctissimi, pia ratione,
Fac ut illo perfruar in coeli regione. Amen.

Source - Libellum Precum et Piarum Exercitationum in Usum Sodalium Marianorum. Liverpool 1898.

No comments:

Post a Comment