Versus.
V. Cor Jesu,
flagrans amore mei, inflamma cor meum amore tui.
R. Amen.
V. Domine, labia
mea aperies,
R. Et os meum
annuntiabit laudem tuam.
V. Deus, in
adjutorium meum intende.
R. Domine, ad
adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.
A Septuagesima
usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex
aeternae gloriae.
Hymnus.
Coelestis aulae Gloria,
Qui sede lapsus aetheris,
Coeli triumphos deseris,
Ut nostra fias hostia.
Jesu, voluptas cordium,
Cor ure sacris ignibus,
Dignis ut ornem laudibus
Cordis tui praeconium:
Jesu, Patris Cor unicum,
Puris amicum mentibus,
Puris amandum cordibus,
In corde regnes omnium.
Antiphona.
O sacrum Cor Jesu, Patris voluntati
obsequentissimum! Inclina ad te corda nostra, ut quae placita sunt ei faciamus
semper.
V. Fac,
Cor dulce Jesu mei,
R. Ut
semper magis amem te.
Oratio.
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui
in Sanctissimo dilecti Filii tui Corde gloriantes praecipua in nos charitatis
ejus beneficia recolimus, eorum pariter et actu delectemur et fructu. Per
eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in
unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
AD PRIMAM.
Versus.
V. Cor Jesu,
flagrans amore mei, inflamma cor meum amore tui.
R. Amen.
Versus.
V. Deus, in
adjutorium meum intende.
R. Domine, ad
adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.
A Septuagesima
usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex
aeternae gloriae.
Hymnus.
O Cor, amoris victima,
Coeli perenne Gaudium,
Mortalium solatium,
Mortalium spes ultima.
Tu Trinitatis gloria:
Jungit tibi se Filius,
In te quiescit Spiritus,
In te sunt Patris gaudia.
Jesu, Patris Cor unicum,
Puris amicum mentibus,
Puris amandum cordibus,
In corde regnes omnium.
Antiphona.
O sacrum Cor Jesu, salutis nostrae
sitientissimum! Revoca nos praevaricatores ad cor, ut non moriamur in peccatis
nostris.
V. Fac,
Cor dulce Jesu mei,
R. Ut
semper magis amem te.
Oratio.
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui
in Sanctissimo dilecti Filii tui Corde gloriantes praecipua in nos charitatis
ejus beneficia recolimus, eorum pariter et actu delectemur et fructu. Per
eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in
unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
AD TERTIAM.
Versus.
V. Cor Jesu,
flagrans amore mei, inflamma cor meum amore tui.
R. Amen.
Versus.
V. Deus, in
adjutorium meum intende.
R. Domine, ad
adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.
A Septuagesima
usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex
aeternae gloriae.
Hymnus.
Te, sole puro purius
Verbi Dei
Sacrarium,
Verbi Dei
Palatium,
Templumque
coelo dignius;
Te, digna sedes
Numine,
Foecunda
virtus flaminis,
Illapsa in
alvum Virginis,
Puro creavit
sanguine.
Jesu, Patris Cor unicum,
Puris amicum mentibus,
Puris amandum cordibus,
In corde regnes omnium.
Antiphona.
O sacrum Cor Jesu, puritatis exemplar
perfectissimum! Fac nos esse mundo corde, ut secundum Cor tuum inveniri
mereamur.
V. Fac,
Cor dulce Jesu mei,
R. Ut
semper magis amem te.
Oratio.
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui
in Sanctissimo dilecti Filii tui Corde gloriantes praecipua in nos charitatis
ejus beneficia recolimus, eorum pariter et actu delectemur et fructu. Per
eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in
unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
AD SEXTAM.
Versus.
V. Cor Jesu,
flagrans amore mei, inflamma cor meum amore tui.
R. Amen.
Versus.
V. Deus, in
adjutorium meum intende.
R. Domine, ad
adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.
A Septuagesima
usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex
aeternae gloriae.
Hymnus.
Cor dulce, Cor amabile,
Amore nostri saucium,
Amore nostri languidum,
Fac sis mihi
placabile.
Vindex reis
irascitur
Deus; sed ut
te respicit,
Placatus
iras abjicit,
Et fulmen
obliviscitur.
Jesu, Patris Cor unicum,
Puris amicum mentibus,
Puris amandum cordibus,
In corde regnes omnium.
Antiphona.
O sacrum Cor Jesu, hostibus tuis mitissimum!
Exultet pax tua in corde nostro, ut persequentibus et calumniantibus nos
remittamus de cordibus nostris.
V. Fac,
Cor dulce Jesu mei,
R. Ut
semper magis amem te.
Oratio.
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui
in Sanctissimo dilecti Filii tui Corde gloriantes praecipua in nos charitatis
ejus beneficia recolimus, eorum pariter et actu delectemur et fructu. Per
eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in
unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
AD NONAM.
Versus.
V. Cor Jesu,
flagrans amore mei, inflamma cor meum amore tui.
R. Amen.
Versus.
V. Deus, in
adjutorium meum intende.
R. Domine, ad
adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.
A Septuagesima
usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex
aeternae gloriae.
Hymnus.
Grandi reclusum vulnere
Amor dedit te pervium;
Amor reclusit ostium,
Hortatur et pervadere:
Quos abluisti sanguine,
Venis apertis omnibus,
Nos intimis recessibus
Semel receptos contine.
Jesu, Patris Cor unicum,
Puris amicum mentibus,
Puris amandum cordibus,
In corde regnes omnium.
Antiphona.
O sacrum Cor Jesu, doloris patientissimum!
Da nobis cor contritum et humiliatum, ut fructus dignos poenitentiae faciamus.
V. Fac,
Cor dulce Jesu mei,
R. Ut
semper magis amem te.
Oratio.
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui
in Sanctissimo dilecti Filii tui Corde gloriantes praecipua in nos charitatis
ejus beneficia recolimus, eorum pariter et actu delectemur et fructu. Per
eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula
saeculorum. Amen.
AD VESPERAS.
Versus.
V. Cor Jesu,
flagrans amore mei, inflamma cor meum amore tui.
R. Amen.
Versus.
V. Deus, in
adjutorium meum intende.
R. Domine, ad
adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.
A Septuagesima
usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex
aeternae gloriae.
Hymnus.
Novo Deus Mysterio,
Carnem suam
dat pabulum.
Et sanguinem
dat poculum,
Mirabili
convivio:
Quem proni
adorant angeli,
Hic temperato
Numine,
Sub mystico velamina,
Fit esca
vilis servuli.
Jesu, Patris Cor unicum,
Puris amicum mentibus,
Puris amandum cordibus,
In corde regnes omnium.
Antiphona.
O sacrum Cor Jesu, paupertatis amantissimum!
Pone te ut signaculum super nos; ut in te, unico thesauro nostro, totum sit cor
nostrum.
V. Fac,
Cor dulce Jesu mei,
R. Ut
semper magis amem te.
Oratio.
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui
in Sanctissimo dilecti Filii tui Corde gloriantes praecipua in nos charitatis
ejus beneficia recolimus, eorum pariter et actu delectemur et fructu. Per
eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula
saeculorum. Amen.
AD COMPLETORIUM.
Versus.
V. Cor Jesu,
flagrans amore mei, inflamma cor meum amore tui.
R. Amen.
Versus.
V. Deus, in
adjutorium meum intende.
R. Domine, ad
adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.
A Septuagesima
usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex
aeternae gloriae.
Hymnus.
Cor Matris ad Cor Filii,
Amoris
ardens impetus,
Indesinente
anhelitu,
Suspirat, oblitum
sui;
Utrumque
amoris vinculum
Conjungit
arctis nexibus
Hoc ardet
hujus ignibus,
Ignemque
reddit aemulum.
Jesu, Patris Cor unicum,
Puris amicum mentibus,
Puris amandum cordibus,
In corde regnes omnium.
Antiphona.
O sacrum Cor Jesu, amantibus te
beneficentissimum! Deficiat in te caro nostra et cor nostrum, ut sis Deus
cordis nostri et pars nostra Deus in aeternum.
V. Fac,
Cor dulce Jesu mei,
R. Ut
semper magis amem te.
Oratio.
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui
in Sanctissimo dilecti Filii tui Corde gloriantes praecipua in nos charitatis
ejus beneficia recolimus, eorum pariter et actu delectemur et fructu. Per
eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula
saeculorum. Amen.
Commendatio.
Suscipiat nos
Dominus in sinum et Cor suum, recordatus misericordiae suae.
V. Sub umbra illius
quem desideraveram sedi;
R. Et fructus ejus
dulcis gutturi meo.
Oratio
Fac nos, Domine
Jesu, Sanctissimi Cordis tui virtutibus indui; ut et imagini bonitatis tuae
conformes, et tuae redemptionis mereamur esse participes. Qui vivis et regnas,
Deus, in saecula saeculorum. Amen.
Source - Libellum Precum et Piarum Exercitationum in Usum Sodalium Marianorum. Liverpool 1898.
No comments:
Post a Comment