AD MATUTINUM
Versus.
Spiritus Sancti gratia
illuminet sensus et corda nostra. Amen.
Versus
V. Domine, labia
mea aperies,
R. Et os meum
annuntiabit laudem tuam.
V. Deus, in
adjutorium meum intende.
R. Domine, ad
adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.
A Septuagesima
usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex
aeternae gloriae.
Hymnus.
Nobis Sancti
Spiritus gratia sit data,
De qua Virgo Virginum fuit obumbrata;
Cum per sanctum Angelum fuit
salutata,
Verbum caro factum est, Virgo
foecundata.
Antiphona.
Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda
fidelium, et tui amoris in eis ignem accende.
V. Emitte
Spiritum tuum, et creabuntur;
R. Et
renovabit faciem terrae.
Oratio.
Adsit nobis, quaesumus, Domine, virtus
Spiritus Sancti, quae corda nostra clementer expurget, et ab omnibus tueatur
adversis. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et
regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Amen.
AD PRIMAM.
Versus.
Spiritus Sancti gratia
illuminet sensus et corda nostra. Amen.
Versus
V. Deus, in
adjutorium meum intende.
R. Domine, ad
adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.
A Septuagesima
usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex
aeternae gloriae.
Hymnus.
De Virgine Maria
Christus fuit natus,
Crucifixus,
mortuus, atque tumulatus;
Resurgens
Discipulis fuit demonstratus,
Et, ipsis cernentibus,
in coelos est elevatus.
Antiphona.
Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda
fidelium, et tui amoris in eis ignem accende.
V. Emitte
Spiritum tuum, et creabuntur;
R. Et
renovabit faciem terrae.
Oratio.
Adsit nobis, quaesumus, Domine, virtus
Spiritus Sancti, quae corda nostra clementer expurget, et ab omnibus tueatur
adversis. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et
regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Amen.
AD TERTIAM.
Versus.
Spiritus Sancti gratia
illuminet sensus et corda nostra. Amen.
Versus
V. Deus, in
adjutorium meum intende.
R. Domine, ad
adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.
A Septuagesima
usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex
aeternae gloriae.
Hymnus.
Suum Sanctum Spiritum
Deus delegavit,
In die Pentecostes
Apostolos confortavit;
Et de linguis igneis
Ipsos inflammavit:
Relinquere orphanos
eos denegavit.
Antiphona.
Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda
fidelium, et tui amoris in eis ignem accende.
V. Emitte
Spiritum tuum, et creabuntur;
R. Et
renovabit faciem terrae.
Oratio.
Adsit nobis, quaesumus, Domine, virtus
Spiritus Sancti, quae corda nostra clementer expurget, et ab omnibus tueatur
adversis. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et
regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Amen.
AD SEXTAM.
Versus.
Spiritus Sancti gratia
illuminet sensus et corda nostra. Amen.
Versus
V. Deus, in
adjutorium meum intende.
R. Domine, ad
adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.
A Septuagesima
usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex
aeternae gloriae.
Hymnus.
Septiformem gratiam
tunc acceptaverunt;
Quare idiomata cuncta
cognoverunt:
Ad diversa climata
mundi recesserunt,
Et fidem Catholicam
tunc praedicaverunt.
Antiphona.
Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda
fidelium, et tui amoris in eis ignem accende.
V. Emitte
Spiritum tuum, et creabuntur;
R. Et
renovabit faciem terrae.
Oratio.
Adsit nobis, quaesumus, Domine, virtus
Spiritus Sancti, quae corda nostra clementer expurget, et ab omnibus tueatur
adversis. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et
regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Amen.
AD NONAM.
Versus.
Spiritus Sancti gratia
illuminet sensus et corda nostra. Amen.
Versus
V. Deus, in
adjutorium meum intende.
R. Domine, ad
adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.
A Septuagesima
usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex
aeternae gloriae.
Hymnus.
Spiritus Paraclitus
fuit appellatus,
Donum Dei, Charitas,
fons vivificatus,
Spiritalis unctio,
ignis inflammatus,
Septiformis gratia,
charisma vocatus.
Antiphona.
Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda
fidelium, et tui amoris in eis ignem accende.
V. Emitte
Spiritum tuum, et creabuntur;
R. Et
renovabit faciem terrae.
Oratio.
Adsit nobis, quaesumus, Domine, virtus
Spiritus Sancti, quae corda nostra clementer expurget, et ab omnibus tueatur
adversis. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et
regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Amen.
AD VESPERAS.
Versus.
Spiritus Sancti gratia
illuminet sensus et corda nostra. Amen.
Versus
V. Deus, in
adjutorium meum intende.
R. Domine, ad
adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.
A Septuagesima
usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex
aeternae gloriae.
Hymnus.
Dexterae Dei digitus,
virtus spiritalis,
Nos defendat, eruat
ab omnibus malis;
Ut nobis non noceat
Daemon infernalis,
Protegat et nutriat,
foveatque sub alis.
Antiphona.
Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda
fidelium, et tui amoris in eis ignem accende.
V. Emitte
Spiritum tuum, et creabuntur;
R. Et
renovabit faciem terrae.
Oratio.
Adsit nobis, quaesumus, Domine, virtus
Spiritus Sancti, quae corda nostra clementer expurget, et ab omnibus tueatur
adversis. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et
regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Amen.
AD COMPLETORIUM.
Versus.
Spiritus Sancti gratia
illuminet sensus et corda nostra. Amen.
Versus
Converte nos, Deus,
salutaris noster;
Et averte iram tuam
a nobis.
V. Deus, in
adjutorium meum intende.
R. Domine, ad
adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.
A Septuagesima
usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex
aeternae gloriae.
Hymnus.
Spiritus Paraclitus
nos velit juvare,
Gressus nostros regere
et illuminare;
Ut cum Deus venerit
omnes judicare,
Nos velit ad
dexteram omnes appellare.
Antiphona.
Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda
fidelium, et tui amoris in eis ignem accende.
V. Emitte
Spiritum tuum, et creabuntur;
R. Et
renovabit faciem terrae.
Oratio.
Adsit nobis, quaesumus, Domine, virtus
Spiritus Sancti, quae corda nostra clementer expurget, et ab omnibus tueatur
adversis. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et
regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Amen.
Commendatio.
Has horas canonicas
cum devotione
Tibi, Sancte Spiritus, pia
ratione
Dixi, ut nos visites inspiratione
Et vivamus jugiter in coeli
regione. Amen.
No comments:
Post a Comment