Introduction

This blog contains regular postings relating to the Traditional Latin Liturgy of the Roman Catholic Church. It includes regular commentary on the saints days and the liturgical cycle, with brief background and extracts from the liturgy both in Latin and English. Much of the material has been extracted from the 'St Andrew's Daily Missal', Dom Gueranger's 'Liturgical Year', or similar sources.

Related website: http://www.liturgialatina.org/





Sunday, 24 July 2022

Officium Parvum Sanctissimae Trinitatis - Little Office of the Most Holy Trinity


AD MATUTINUM

Versus.
Benedicta sit sancta et individua Trinitas, nunc et semper, et per infinita saecula saeculorum. Amen.

Versus
V. Domine, labia mea aperies,
R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Jam sol recedit igneus:
Tu lux perennis Unitas,
Nostris, beata Trinitas,
Infunde amorem cordibus.

Antiphona.
Benedicta sit sancta creatrix et gubernatrix omnium, sancta et individua Trinitas, nunc et semper, et per infinita saecula saeculorum.

V. Benedicamus Patrem et Filium cum Sancto Spiritu;
R. Laudemus et superexaltemus eum in saecula.

Oratio.
Omnipotens sempiterne Deus, qui dedisti famulis tuis, in confessione verae fidei, aeternae Trinitatis gloriam agnoscere, et in potentia Majestatis adorare Unitatem; quaesumus, ut ejusdem fidei firmitate ab omnibus semper muniamur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

AD PRIMAM.

Versus.
Benedicta sit sancta et individua Trinitas, nunc et semper, et per infinita saecula saeculorum. Amen.

Versus
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Ortus refulget lucifer,
Praeitque solem nuntius:
Cadunt tenebrae noctium:
Lux sancta nos illuminet.

Antiphona.
Gratias tibi, Deus, gratias tibi, vera et una Trinitas, una et summa Deitas, sancta et una Unitas.

V. Benedicamus Patrem et Filium cum Sancto Spiritu;
R. Laudemus et superexaltemus eum in saecula.

Oratio.
Omnipotens sempiterne Deus, qui dedisti famulis tuis, in confessione verae fidei, aeternae Trinitatis gloriam agnoscere, et in potentia Majestatis adorare Unitatem; quaesumus, ut ejusdem fidei firmitate ab omnibus semper muniamur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

AD TERTIAM.

Versus.
Benedicta sit sancta et individua Trinitas, nunc et semper, et per infinita saecula saeculorum. Amen.

Versus
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Summae Parens clementiae,
Mundi regis qui machinam,
Unius et substantiae
Trinusque personis Deus.

Antiphona.
Te invocamus, te laudamus, te adoramus, spes nostra, honor noster; libera nos, O beata Trinitas.

V. Benedicamus Patrem et Filium cum Sancto Spiritu;
R. Laudemus et superexaltemus eum in saecula.

Oratio.
Omnipotens sempiterne Deus, qui dedisti famulis tuis, in confessione verae fidei, aeternae Trinitatis gloriam agnoscere, et in potentia Majestatis adorare Unitatem; quaesumus, ut ejusdem fidei firmitate ab omnibus semper muniamur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

AD SEXTAM.

Versus.
Benedicta sit sancta et individua Trinitas, nunc et semper, et per infinita saecula saeculorum. Amen.

Versus
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Da dexteram surgentibus,
Exurgat ut mens sobria,
Flagrans et in laudem Dei,
Grates rependat debitas.

Antiphona.
Charitas Pater est, gratia Filius, communicatio Spiritus Sanctus; verax est Pater, veritas Filius, veritas Spiritus Sanctus; Pater et Filius et Spiritus Sanctus una substantia est, O beata Trinitas.

V. Benedicamus Patrem et Filium cum Sancto Spiritu;
R. Laudemus et superexaltemus eum in saecula.

Oratio.
Omnipotens sempiterne Deus, qui dedisti famulis tuis, in confessione verae fidei, aeternae Trinitatis gloriam agnoscere, et in potentia Majestatis adorare Unitatem; quaesumus, ut ejusdem fidei firmitate ab omnibus semper muniamur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.


AD NONAM.

Versus.
Benedicta sit sancta et individua Trinitas, nunc et semper, et per infinita saecula saeculorum. Amen.

Versus
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Tu trinitatis Unitas,
Orbem potenter quae regis,
Attende laudis canticum,
Quod excubantes psallimus.

Antiphona.
Tibi laus, tibi gloria, tibi gratiarum actio in saecula sempiterna; et benedictum nomen gloriae tuae, sanctum et laudabile, et superexaltatum in saecula, O beata Trinitas.

V. Benedicamus Patrem et Filium cum Sancto Spiritu;
R. Laudemus et superexaltemus eum in saecula.

Oratio.
Omnipotens sempiterne Deus, qui dedisti famulis tuis, in confessione verae fidei, aeternae Trinitatis gloriam agnoscere, et in potentia Majestatis adorare Unitatem; quaesumus, ut ejusdem fidei firmitate ab omnibus semper muniamur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

AD VESPERAS.

Versus.
Benedicta sit sancta et individua Trinitas, nunc et semper, et per infinita saecula saeculorum. Amen.

Versus
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Te mane laudum carmine,
Te deprecamur vespere;
Digneris ut te supplices
Laudemus inter coelites.

Antiphona.
Te Deum Patrem ingenitum, te Filium unigenitum, te Spiritum Sanctum Paraclitum, sanctam et individuam Trinitatem, te toto corde et ore confitemur, laudamus, atque benedicimus; tibi Gloria in saecula.

V. Benedicamus Patrem et Filium cum Sancto Spiritu;
R. Laudemus et superexaltemus eum in saecula.

Oratio.
Omnipotens sempiterne Deus, qui dedisti famulis tuis, in confessione verae fidei, aeternae Trinitatis gloriam agnoscere, et in potentia Majestatis adorare Unitatem; quaesumus, ut ejusdem fidei firmitate ab omnibus semper muniamur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

AD COMPLETORIUM.

Versus.
Benedicta sit sancta et individua Trinitas, nunc et semper, et per infinita saecula saeculorum. Amen.

Versus
Converte nos, Deus, salutaris noster;
Et averte iram tuam a nobis.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Gloria tibi, Trinitas
Aequalis, una Deitas,
Et ante omnia saecula,
Et nunc, et in perpetuum.

Antiphona.
Gloria Patri, qui creavit nos; gloria Filio, qui redemit nos; gloria Spiritui Sancto, qui sanctificavit nos; gloria summae et individuae Trinitati, Deo nostro in saecula saeculorum.

V. Benedicamus Patrem et Filium cum Sancto Spiritu;
R. Laudemus et superexaltemus eum in saecula.

Oratio.
Omnipotens sempiterne Deus, qui dedisti famulis tuis, in confessione verae fidei, aeternae Trinitatis gloriam agnoscere, et in potentia Majestatis adorare Unitatem; quaesumus, ut ejusdem fidei firmitate ab omnibus semper muniamur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

Commendatio.
Has Horas Canonicas cum devotione
Dixi, Sancta Trinitas, tui ratione;
Ut sis mihi praesens mortis in agone
Et regnemus jugiter in coeli regione. Amen.


Source - Libellum Precum et Piarum Exercitationum in Usum Sodalium Marianorum. Liverpool 1898.

No comments:

Post a Comment