Introduction

This blog contains regular postings relating to the Traditional Latin Liturgy of the Roman Catholic Church. It includes regular commentary on the saints days and the liturgical cycle, with brief background and extracts from the liturgy both in Latin and English. Much of the material has been extracted from the 'St Andrew's Daily Missal', Dom Gueranger's 'Liturgical Year', or similar sources.

Related website: http://www.liturgialatina.org/





Monday, 25 July 2022

Parvum Officium Sancti Angeli Custodis - Little Office of the Holy Guardian Angel


AD MATUTINUM

Versus.
Angelis suis Deus mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Amen.

Versus
V. Domine, labia mea aperies,
R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Custodes hominum psallimus Angelos,
Naturae fragili quos Pater addidit
Coelestis comites, insidiantibus
Ne succumberet hostibus.

Antiphona.
Sancti Angeli Custodes nostri, defendite nos in praelio, ut non pereamus in tremendo judicio.
V. In conspectu Angelorum psallam tibi, Deus meus.
R. Adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo.

Oratio.
Deus, qui ineffabili providentia sanctos Angelos tuos ad nostram custodiam mittere dignaris, largiri supplicibus tuis, et eorum semper protectione defendi, et aeterna societate gaudere. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

AD PRIMAM.

Versus.
Angelis suis Deus mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Amen.

Versus
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Nam quod corruerit proditor Angelus,
Concessis merito pulsus honoribus,
Ardens invidia, pellere nititur
Quos coelo Deus advocat.

Antiphona.
Sancti Angeli Custodes nostri, defendite nos in praelio, ut non pereamus in tremendo judicio.
V. In conspectu Angelorum psallam tibi, Deus meus.
R. Adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo.

Oratio.
Deus, qui ineffabili providentia sanctos Angelos tuos ad nostram custodiam mittere dignaris, largiri supplicibus tuis, et eorum semper protectione defendi, et aeterna societate gaudere. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

AD TERTIAM.

Versus.
Angelis suis Deus mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Amen.

Versus
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Huc Custos igitur pervigil advola,
Avertens patria de tibi credita,
Tam morbos animi, quam requiescere
Quidquid non sinit incolas.

Antiphona.
Sancti Angeli Custodes nostri, defendite nos in praelio, ut non pereamus in tremendo judicio.
V. In conspectu Angelorum psallam tibi, Deus meus.
R. Adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo.

Oratio.
Deus, qui ineffabili providentia sanctos Angelos tuos ad nostram custodiam mittere dignaris, largiri supplicibus tuis, et eorum semper protectione defendi, et aeterna societate gaudere. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

AD SEXTAM.

Versus.
Angelis suis Deus mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Amen.

Versus
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Christe, sanctorum decus Angelorum,
Gentis humanae Sator et Redemptor,
Coelitum nobis tribuas beatas
Scandere sedes.

Antiphona.
Sancti Angeli Custodes nostri, defendite nos in praelio, ut non pereamus in tremendo judicio.
V. In conspectu Angelorum psallam tibi, Deus meus.
R. Adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo.

Oratio.
Deus, qui ineffabili providentia sanctos Angelos tuos ad nostram custodiam mittere dignaris, largiri supplicibus tuis, et eorum semper protectione defendi, et aeterna societate gaudere. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.


AD NONAM.

Versus.
Angelis suis Deus mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Amen.

Versus
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Angelus pacis Michael in aedes
Coelitus nostras veniat, serenae
Auctor ut pacis, lacrymosa in orcum
Bella releget.

Antiphona.
Sancti Angeli Custodes nostri, defendite nos in praelio, ut non pereamus in tremendo judicio.
V. In conspectu Angelorum psallam tibi, Deus meus.
R. Adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo.

Oratio.
Deus, qui ineffabili providentia sanctos Angelos tuos ad nostram custodiam mittere dignaris, largiri supplicibus tuis, et eorum semper protectione defendi, et aeterna societate gaudere. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

AD VESPERAS.

Versus.
Angelis suis Deus mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Amen.

Versus
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Angelus fortis Gabriel, ut hostes
Pellat antiquos, et amica coelo,
Quae triumphator statuit per orbem,
Templa revisat.

Antiphona.
Sancti Angeli Custodes nostri, defendite nos in praelio, ut non pereamus in tremendo judicio.
V. In conspectu Angelorum psallam tibi, Deus meus.
R. Adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo.

Oratio.
Deus, qui ineffabili providentia sanctos Angelos tuos ad nostram custodiam mittere dignaris, largiri supplicibus tuis, et eorum semper protectione defendi, et aeterna societate gaudere. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

AD COMPLETORIUM.

Versus.
Angelis suis Deus mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Amen.

Versus
Converte nos, Deus, salutaris noster;
Et averte iram tuam a nobis.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Angelus, nostrae medicus salutis,
Adsit e coelo Raphael, ut omnes
Sanet aegrotos, dubiosque vitae
Dirigat actus.

Antiphona.
Sancti Angeli Custodes nostri, defendite nos in praelio, ut non pereamus in tremendo judicio.
V. In conspectu Angelorum psallam tibi, Deus meus.
R. Adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo.

Oratio.
Deus, qui ineffabili providentia sanctos Angelos tuos ad nostram custodiam mittere dignaris, largiri supplicibus tuis, et eorum semper protectione defendi, et aeterna societate gaudere. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

Commendatio.
Has Horas Canonicas cum devotione
Dixi, Custos Angele, tui ratione;
Precor me custodias mortis in agone
Et praesens me deducas in coeli regione. Amen.

Angele Dei, qui custos es mei;
Me tibi commissum pietate superna,
Hodie illumine, custodi, rege et guberna. Amen.


Source - Libellum Precum et Piarum Exercitationum in Usum Sodalium Marianorum. Liverpool 1898.

No comments:

Post a Comment