Introduction

This blog contains regular postings relating to the Traditional Latin Liturgy of the Roman Catholic Church. It includes regular commentary on the saints days and the liturgical cycle, with brief background and extracts from the liturgy both in Latin and English. Much of the material has been extracted from the 'St Andrew's Daily Missal', Dom Gueranger's 'Liturgical Year', or similar sources.

Related website: http://www.liturgialatina.org/





Monday 25 July 2022

Officium Parvum Sanctissimi Nominis Jesu - Little Office of the Most Holy Name of Jesus




AD MATUTINUM

Sit Nomen Domini benedictum in saecula. Amen.

V. Domine, labia mea aperies,
R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Jesu dulcis memoria
Dans vera cordi gaudia,
Sed super mel et omnia
Ejus dulcis praesentia.

Antiphona.
Humiliavit semetipsum Dominus Jesus, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum.

V. Omnis terra adoret te, Deus, et psallat tibi.
R. Psalmum dicat nomini tuo, Domine Jesu.

Oratio.
Oremus. Deus, qui gloriosissimum nomen Domini nostri Jesu Christi, unigeniti Filii tui, fecisti fidelibus tuis summo suavitatis affectu amabile, et malignis spiritibus tremendum atque terribile: concede propitius, ut omnes, qui hoc nomen Jesu devote venerantur in terris, sanctae consolationis dulcedinem in praesenti percipiant, et in futuro gaudium exultationis, et interminabilis jubilationis, obtineant in coelis. Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

AD PRIMAM.

Sit Nomen Domini benedictum in saecula. Amen.

V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Nil canitur suavius,
Auditur nil jucundius,
Nil cogitatur dulcius,
Quam Jesus Dei Filius.

Antiphona.
Humiliavit semetipsum Dominus Jesus, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum.

V. Omnis terra adoret te, Deus, et psallat tibi.
R. Psalmum dicat nomini tuo, Domine Jesu.

Oratio.
Oremus. Deus, qui gloriosissimum nomen Domini nostri Jesu Christi, unigeniti Filii tui, fecisti fidelibus tuis summo suavitatis affectu amabile, et malignis spiritibus tremendum atque terribile: concede propitius, ut omnes, qui hoc nomen Jesu devote venerantur in terris, sanctae consolationis dulcedinem in praesenti percipiant, et in futuro gaudium exultationis, et interminabilis jubilationis, obtineant in coelis. Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

AD TERTIAM.

Sit Nomen Domini benedictum in saecula. Amen.

V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Jesu, spes poenitentibus,
Quam pius es petentibus,
Quam bonus te quaerentibus,
Sed quid invenientibus.

Antiphona.
Humiliavit semetipsum Dominus Jesus, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum.

V. Omnis terra adoret te, Deus, et psallat tibi.
R. Psalmum dicat nomini tuo, Domine Jesu.

Oratio.
Oremus. Deus, qui gloriosissimum nomen Domini nostri Jesu Christi, unigeniti Filii tui, fecisti fidelibus tuis summo suavitatis affectu amabile, et malignis spiritibus tremendum atque terribile: concede propitius, ut omnes, qui hoc nomen Jesu devote venerantur in terris, sanctae consolationis dulcedinem in praesenti percipiant, et in futuro gaudium exultationis, et interminabilis jubilationis, obtineant in coelis. Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

AD SEXTAM.

Sit Nomen Domini benedictum in saecula. Amen.

V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Jesu, dulcedo cordium,
Fons vivus, lumen mentium,
Excedens omne gaudium,
Et omne desiderium.

Antiphona.
Humiliavit semetipsum Dominus Jesus, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum.

V. Omnis terra adoret te, Deus, et psallat tibi.
R. Psalmum dicat nomini tuo, Domine Jesu.

Oratio.
Oremus. Deus, qui gloriosissimum nomen Domini nostri Jesu Christi, unigeniti Filii tui, fecisti fidelibus tuis summo suavitatis affectu amabile, et malignis spiritibus tremendum atque terribile: concede propitius, ut omnes, qui hoc nomen Jesu devote venerantur in terris, sanctae consolationis dulcedinem in praesenti percipiant, et in futuro gaudium exultationis, et interminabilis jubilationis, obtineant in coelis. Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.


AD NONAM.

Sit Nomen Domini benedictum in saecula. Amen.

V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Nec lingua valet dicere,
Nec littera exprimere,
Expertus potest credere,
Quid sit Jesum diligere.

Antiphona.
Humiliavit semetipsum Dominus Jesus, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum.

V. Omnis terra adoret te, Deus, et psallat tibi.
R. Psalmum dicat nomini tuo, Domine Jesu.

Oratio.
Oremus. Deus, qui gloriosissimum nomen Domini nostri Jesu Christi, unigeniti Filii tui, fecisti fidelibus tuis summo suavitatis affectu amabile, et malignis spiritibus tremendum atque terribile: concede propitius, ut omnes, qui hoc nomen Jesu devote venerantur in terris, sanctae consolationis dulcedinem in praesenti percipiant, et in futuro gaudium exultationis, et interminabilis jubilationis, obtineant in coelis. Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

AD VESPERAS.

Sit Nomen Domini benedictum in saecula. Amen.

V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Jesu, Rex admirabilis,
Et triumphator nobilis,
Dulcedo ineffabilis,
Totus desiderabilis.

Antiphona.
Humiliavit semetipsum Dominus Jesus, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum.

V. Omnis terra adoret te, Deus, et psallat tibi.
R. Psalmum dicat nomini tuo, Domine Jesu.

Oratio.
Oremus. Deus, qui gloriosissimum nomen Domini nostri Jesu Christi, unigeniti Filii tui, fecisti fidelibus tuis summo suavitatis affectu amabile, et malignis spiritibus tremendum atque terribile: concede propitius, ut omnes, qui hoc nomen Jesu devote venerantur in terris, sanctae consolationis dulcedinem in praesenti percipiant, et in futuro gaudium exultationis, et interminabilis jubilationis, obtineant in coelis. Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

AD COMPLETORIUM.

Sit Nomen Domini benedictum in saecula. Amen.

V. Converte nos, Deus salutaris noster.
R. Et averte iram tuam a nobis.
V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum, Amen. Alleluia.

A Septuagesima usque ad Pascha, loco Alleluia, dicitur Laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae.

Hymnus.
Mane nobiscum, Domine,
Et nos illustra lumine,
Pulsa mentis caligine,
Mundum replens dulcedine.

Antiphona.
Humiliavit semetipsum Dominus Jesus, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum.

V. Omnis terra adoret te, Deus, et psallat tibi.
R. Psalmum dicat nomini tuo, Domine Jesu.

Oratio.
Oremus. Deus, qui gloriosissimum nomen Domini nostri Jesu Christi, unigeniti Filii tui, fecisti fidelibus tuis summo suavitatis affectu amabile, et malignis spiritibus tremendum atque terribile: concede propitius, ut omnes, qui hoc nomen Jesu devote venerantur in terris, sanctae consolationis dulcedinem in praesenti percipiant, et in futuro gaudium exultationis, et interminabilis jubilationis, obtineant in coelis. Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

Commendatio.

Has horas canonicas cum devotione,
Dixi, pie Jesu, tui ratione,
Ut sis memor mei mortis in agone,
Tecum et congaudeam in coeli regione. Amen.

Source - Coeleste Palmetum, Coloniae Agrippinae, 1782

No comments:

Post a Comment